Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. saetosam laevi frontem turpaverat oris.
  2. Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,
  3. pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:
  4. nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
  5. multa Cicerrus ad haec: donasset iamne catenam
  6. ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,
  7. nilo deterius dominae ius esse; rogabat
  8. denique, cur umquam fugisset, cui satis una
  9. farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.
  10. prorsus iucunde cenam producimus illam.
  11. tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes
  12. paene macros arsit dum turdos versat in igni.
  13. nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
  14. volcano summum properabat lambere tectum.
  15. convivas avidos cenam servosque timentis
  16. tum rapere atque omnis restinguere velle videres.
  17. incipit ex illo montis Appulia notos
  18. ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos
  19. nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
  20. villa recepisset lacrimoso non sine fumo,