Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- ‘me Capitolinus convictore usus amicoque
- a puero est causaque mea permulta rogatus
- fecit et incolumis laetor quod vivit in Urbe;
- sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
- fugerit’: hic nigrae sucus lolliginis, haec est
- aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,
- atque animo prius, ut siquid promittere de me
- possum aliud vere, promitto. liberius si
- dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
- cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,