Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra.
  2. primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
  3. excerpam numero: neque enim concludere versum
  4. dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
  5. sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
  6. ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
  7. magna sonaturum, des nominis huius honorem.
  8. idcirco quidam comoedia necne poema
  9. esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
  10. nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
  11. differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens
  12. saevit, quod meretrice nepos insanus amica
  13. filius uxorem grandi cum dote recuset,
  14. ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
  15. noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis
  16. audiret leviora, pater si viveret? ergo
  17. non satis est puris versum perscribere verbis,
  18. quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
  19. quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
  20. olim quae scripsit Lucilius, eripias si