Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. verbera, non vereor, cum dicas esse paris res
  2. furta latrociniis et magnis parva mineris
  3. falce recisurum simili te, si tibi regnum
  4. permittant homines. si dives, qui sapiens est,
  5. et sutor bonus et solus formosus et est rex,
  6. cur optas quod habes? ‘non nosti, quid pater’ inquit
  7. ‘Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam
  8. nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.’ qui?
  9. ‘ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
  10. optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni
  11. abiecto instrumento artis clausaque taberna
  12. sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis
  13. est opifex, solus sic rex.’ vellunt tibi barbam
  14. lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,
  15. urgeris turba circum te stante miserque
  16. rumperis et latras, magnorum maxime regum.
  17. ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
  18. rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
  19. praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
  20. ignoscent, siquid peccaro stultus, amici