Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
  2. ut numquam inducant animum cantare rogati,
  3. iniussi numquam desistant. sardus habebat
  4. ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,
  5. si peteret per amicitiam patris atque suam, non
  6. quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo
  7. usque ad mala citaret ‘Io Bacchae’ modo summa
  8. voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
  9. nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
  10. currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
  11. Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
  12. saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
  13. omnia magna loquens, modo ‘sit mihi mensa tripes et
  14. concha salis puri et toga, quae defendere frigus
  15. quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses
  16. huic parco, paucis contento, quinque diebus
  17. nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum
  18. mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
  19. sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu?
  20. nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora.