Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
  2. quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis
  3. quaerere, num illius, num rerum dura negarit
  4. versiculos natura magis factos et euntis
  5. mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,
  6. hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
  7. ante cibum versus, totidem coenatus, Etrusci
  8. quale fuit Cassi rapido ferventius amni
  9. ingenium, capsis quem fama est esse librisque
  10. ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,
  11. comis et urbanus, fuerit limatior idem
  12. quam rudis et Graecis intacti carminis auctor
  13. quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
  14. si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,
  15. detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
  16. perfectum traheretur, et in versu faciendo
  17. saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.
  18. saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint