Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- iratus buccas inflet neque se fore posthac
- tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
- praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens
- percurram — quamquam ridentem dicere verum
- quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
- doctores, elementa velint ut discere prima —
- sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
- ille gravem duro terram qui vertit aratro,
- perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne
- audaces mare qui currunt, hac mente laborem
- sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
- aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
- parvola—nam exemplo est—magni formica laboris
- ore trahit quodcumque potest atque addit acervo
- quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
- quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
- non usquam prorepit et illis utitur ante
- quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus
- demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,
- nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.