Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic
  2. ut Nomentanus?’ pergis pugnantia secum
  3. frontibus adversis conponere: non ego avarum
  4. cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:
  5. est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:
  6. est modus in rebus, sunt certi denique fines,
  7. quos ultra citraque nequit consistere rectum.
  8. illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus,
  9. se probet ac potius laudet diversa sequentis,
  10. quodque aliena capella gerat distentius uber,
  11. tabescat neque se maiori pauperiorum
  12. turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.
  13. sic festinanti semper locupletior obstat,
  14. ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
  15. instat equis auriga suos vincentibus, illum
  16. praeteritum temnens extremos inter euntem.
  17. inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
  18. dicat et exacto contentus tempore vita
  19. cedat uti conviva satur, reperire queamus.
  20. iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi