Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. io Triumphe, tu moraris aureos
  2. currus et intactas boves?
  3. io Triumphe, nec Iugurthino parem
  4. bello reportasti ducem
  5. neque Africanum, cui super Karthaginem
  6. virtus Sepulcrum condidit.
  7. terra marique victus hostis Punico
  8. lugubre mutavit sagum.
  9. aut ille centum nobilem Cretam urbibus
  10. ventis iturus non suis
  11. exercitatas aut petit Syrtis noto
  12. aut fertur incerto mari.
  13. capaciores adfer huc, puer, Scyphos
  14. et Chia vina aut Lesbia
  15. vel quod fluentem nauseam coerceat
  16. metire nobis Caecubum.
  17. curam metumque Caesaris rerum iuvat
  18. dulci Lyaeo solvere.