Epodi

Horace

Horace. Q. Horati Flacci Carmina. Vollmer, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1912.

  1. hietque turpis inter aridas natis
  2. podex velut crudae bovis.
  3. sed incitat me pectus et mammae putres
  4. equina quales ubera
  5. venterque mollis et femur tumentibus
  6. exile suris additum.
  7. esto beata, funus atque imagines
  8. ducant triumphales tuom
  9. nec sit marita, quae rotundioribus
  10. onusta bacis ambulet.
  11. quid? quod libelli Stoici inter Sericos
  12. iacere pulvillos amant,
  13. inlitterati num minus nervi rigent
  14. minusve languet fascinum?
  15. quod ut superbo provoces ab inguine,
  16. ore adlaborandum est tibi.
  1. Quando repositum Caecubum ad festas dapes
  2. victore laetus Caesare