Epodi

Horace

Horace. Q. Horati Flacci Carmina. Vollmer, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1912.

  1. cum sit tibi dens ater et rugis vetus
  2. frontem senectus exaret
  3. hietque turpis inter aridas natis
  4. podex velut crudae bovis.
  5. sed incitat me pectus et mammae putres
  6. equina quales ubera
  7. venterque mollis et femur tumentibus
  8. exile suris additum.
  9. esto beata, funus atque imagines
  10. ducant triumphales tuom
  11. nec sit marita, quae rotundioribus
  12. onusta bacis ambulet.
  13. quid? quod libelli Stoici inter Sericos
  14. iacere pulvillos amant,
  15. inlitterati num minus nervi rigent
  16. minusve languet fascinum?
  17. quod ut superbo provoces ab inguine,
  18. ore adlaborandum est tibi.
  1. Quando repositum Caecubum ad festas dapes
  2. victore laetus Caesare