Epodi
Horace
Horace. Q. Horati Flacci Carmina. Vollmer, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- esto beata, funus atque imagines
- ducant triumphales tuom
- nec sit marita, quae rotundioribus
- onusta bacis ambulet.
- quid? quod libelli Stoici inter Sericos
- iacere pulvillos amant,
- inlitterati num minus nervi rigent
- minusve languet fascinum?
- quod ut superbo provoces ab inguine,
- ore adlaborandum est tibi.
- Quando repositum Caecubum ad festas dapes
- victore laetus Caesare
- tecum sub alta—sic Iovi gratum—domo,
- beate Maecenas, bibam
- sonante mixtum tibiis carmen lyra,
- hac Dorium, illis barbarum?
- ut nuper, actus cum freto Neptunius
- dux fugit ustis navibus
- minatus Vrbi vincla, quae detraxerat
- servis amicus perfidis.