Epodi
Horace
Horace. Q. Horati Flacci Carmina. Vollmer, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- ut inmerentis fluxit in terram Remi
- sacer nepotibus cruor.
- Rogare longo putidam te saeculo,
- viris quid enervet meas,
- cum sit tibi dens ater et rugis vetus
- frontem senectus exaret
- hietque turpis inter aridas natis
- podex velut crudae bovis.
- sed incitat me pectus et mammae putres
- equina quales ubera
- venterque mollis et femur tumentibus
- exile suris additum.
- esto beata, funus atque imagines
- ducant triumphales tuom
- nec sit marita, quae rotundioribus
- onusta bacis ambulet.
- quid? quod libelli Stoici inter Sericos
- iacere pulvillos amant,
- inlitterati num minus nervi rigent
- minusve languet fascinum?