Epodi

Horace

Horace. Q. Horati Flacci Carmina. Vollmer, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1912.

  1. quid dixit aut quid tacuit? “o rebus meis
  2. non infideles arbitrae,
  3. Nox et Diana, quae silentium regis,
  4. arcana cum fiunt sacra,
  5. nunc, nunc adeste, nunc in hostilis domos
  6. iram atque numen vertite.
  7. formidulosis cum latent silvis ferae
  8. dulci sopore languidae,
  9. senem, quod omnes rideant, adulterum
  10. latrent Suburanae canes
  11. nardo perunctum, quale non perfectius
  12. meae laborarint manus.
  13. quid accidit? cur dira barbarae minus
  14. venena Medeae valent,
  15. quibus Superbam fugit ulta paelicem,
  16. magni Creontis filiam,
  17. cum palla, tabo munus imbutum, novam
  18. incendio nuptam abstulit?
  19. atqui nec herba nec latens in asperis
  20. radix fefellit me locis.