Epodi

Horace

Horace. Q. Horati Flacci Carmina. Vollmer, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1912.

  1. interminato cum semel fixae cibo
  2. intabuissent pupulae.
  3. non defuisse masculae libidinis
  4. Ariminensem Foliam
  5. et otiosa credidit Neapolis
  6. et omne vicinum oppidum,
  7. quae sidera excantata voce Thessala
  8. lunamque caelo deripit.
  9. hic inresectum saeva dente livido
  10. Canidia rodens pollicem
  11. quid dixit aut quid tacuit? “o rebus meis
  12. non infideles arbitrae,
  13. Nox et Diana, quae silentium regis,
  14. arcana cum fiunt sacra,
  15. nunc, nunc adeste, nunc in hostilis domos
  16. iram atque numen vertite.
  17. formidulosis cum latent silvis ferae
  18. dulci sopore languidae,
  19. senem, quod omnes rideant, adulterum
  20. latrent Suburanae canes