Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. herbasque, quas Iolcos atque Hiberia
  2. mittit venenorum ferax,
  3. et ossa ab ore rapta ieiunae canis
  4. flammis aduri Colchicis.
  5. at expedita Sagana, per totam domum
  6. spargens Avernalis aquas,
  7. horret capillis ut marinus asperis
  8. echinus aut Laurens aper.
  9. abacta nulla Veia conscientia
  10. ligonibus duris humum
  11. exhauriebat, ingemens laboribus,
  12. quo posset infossus puer
  13. longo die bis terque mutatae dapis
  14. inemori spectaculo,
  15. cum promineret ore, quantum exstant aqua
  16. suspensa mento corpora;
  17. exsucta uti medulla et aridum iecur
  18. amoris esset poculum,
  19. interminato cum semel fixae cibo
  20. intabuissent pupulae.