Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. Parentis olim siquis inpia manu
  2. senile guttur fregerit,
  3. edit cicutis alium nocentius.
  4. o dura messorum ilia.
  5. quid hoc veneni saevit in praecordiis?
  6. num viperinus his cruor
  7. incoctus herbis me fefellit? an malas
  8. Canidia tractavit dapes?
  9. ut Argonautas praeter omnis candidum
  10. Medea mirata est ducem,
  11. ignota tauris inligaturum iuga
  12. perunxit hoc Iasonem,
  13. hoc delibutis ulta donis paelicem
  14. serpente fugit alite.
  15. nec tantus umquam Siderum insedit vapor
  16. siticulosae Apuliae
  17. nec munus umeris efficacis Herculis
  18. inarsit aestuosius.
  19. at siquid umquam tale concupiveris,
  20. iocose Maecenas, precor,