Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. has inter epulas ut iuvat pastas ovis
  2. videre properantis domum,
  3. videre fessos vomerem inversum boves
  4. collo trahentis languido
  5. positosque vernas, ditis examen domus,
  6. circum renidentis Laris.”
  7. haec ubi locutus faenerator Alfius,
  8. iam iam futurus rusticus,
  9. omnem redegit idibus pecuniam,
  10. quaerit kalendis ponere.