Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. nulla nocent pecori contagia, nullius astri
  2. gregem aestuosa torret impotentia.
  3. Iuppiter illa piae secrevit litora genti,
  4. ut inquinavit aere tempus aureum,
  5. aere, dehinc ferro duravit saecula, quorum
  6. piis secunda vate me datur fuga.