Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. Nox erat et caelo fulgebat Luna sereno
  2. inter minora sidera,
  3. cum tu, magnorum numen laesura deorum,
  4. in verba iurabas mea,
  5. artius atque hedera procera adstringitur ilex
  6. lentis adhaerens bracchiis;
  7. dum pecori lupus et nautis infestus Orion
  8. turbaret hibernum mare
  9. intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,
  10. fore hunc amorem mutuom,
  11. o dolitura mea multum virtute Neaera:
  12. nam siquid in Flacco viri est,
  13. non feret adsiduas potiori te dare noctes
  14. et quaeret iratus parem
  15. nec semel offensi cedet constantia formae,
  16. si certus intrarit dolor.
  17. et tu, quicumque es felicior atque meo nunc
  18. superbus incedis malo,
  19. sis pecore et multa dives tellure licebit
  20. tibique Pactolus fluat