Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. Horrida tempestas caelum contraxit et imbres
  2. nivesque deducunt Iovem; nunc mare, nunc siluae
  3. Threicio Aquilone sonant. rapiamus, amici,
  4. Occasionem de die dumque virent genua
  5. et decet, obducta solvatur fronte senectus.
  6. tu vina Torquato move consule pressa meo.
  7. cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna
  8. reducet in sedem vice. nunc et Achaemenio
  9. perfundi nardo iuvat et fide Cyllenea
  10. levare diris pectora Sollicitudinibus,
  11. nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:
  12. “invicte, mortalis dea nate puer Thetide,
  13. te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi
  14. findunt Scamandri flumina lubricus et Simois,
  15. unde tibi reditum certo Subtemine Parcae
  16. rupere, nec mater domum caerula te revehet.
  17. illic omne malum vino cantuque levato,
  18. deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis.”