Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. muricibus Tyriis iteratae vellera lanae
  2. cui properabantur? tibi nempe,
  3. ne foret aequalis inter conviva, magis quem
  4. diligeret mulier sua quam te.
  5. o ego non felix, quam tu fugis, ut pavet acris
  6. agna lupos capreaeque leones!”