Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. ad non amicos heu mihi postis et heu
  2. limina dura, quibus lumbos et infregi latus.
  3. nunc gloriantis quamlibet mulierculam
  4. vincere mollitia amor Lycisci me tenet;
  5. unde expedire non amicorum queant
  6. libera consilia nec contumeliae graves,
  7. sed alius ardor aut puellae candidae
  8. aut teretis pueri longam renodantis comam.