Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. Mala soluta navis exit alite
  2. ferens olentem Mevium.
  3. ut horridis utrumque verberes latus,
  4. Auster, memento fluctibus;
  5. niger rudentis Eurus inverso mari
  6. fractosque remos differat;
  7. insurgat Aquilo, quantus altis montibus
  8. frangit trementis ilics;
  9. nec sidus atra nocte amicum adpareat,
  10. qua tristis Orion cadit;
  11. quietiore nec feratur aequore
  12. quam Graia victorum manus,
  13. cum Pallas usto vertit iram ab Ilio
  14. in inpiam Aiacis ratem.
  15. o quantus instat navitis sudor tuis
  16. tibique pallor luteus
  17. et illa non virilis heiulatio
  18. preces et aversum ad Iovem,
  19. Ionius udo cum remugiens sinus
  20. Noto carinam ruperit