Carmen Saeculare

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor

  1. Augur et fulgente decorus arcu
  2. Phoebus acceptusque novem Camenis,
  3. Qui salutari levat arte fessos
  4. Corporis artus,
  5. Si Palatinas videt aequus arces,
  6. Remque Romanam Latiumque felix
  7. Alterum in lustrum meliusque semper
  8. Prorogat aevum.
  9. Quaeque Aventinum tenet Algidumque,
  10. Quindecim Diana preces virorum
  11. Curat et votis puerorum amicas
  12. Adplicat aures.
  13. Haec Iovem sentire deosque cunctos
  14. Spem bonam certamque domum reporto,
  15. Doctus et Phoebi chorus et Dianae
  16. Dicere laudes.