Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • paullum sepultae distat inertiae
  • celata virtus. non ego te meis
  • chartis inornatum silebo,
  • totve tuos patiar labores
  • inpune, Lolli, carpere lividas
  • obliviones. est animus tibi
  • rerumque prudens et secundis
  • temporibus dubiisque rectus,
  • vindex avarae fraudis et abstinens
  • ducentis ad se cuncta pecuniae,
  • consulque non unius anni,
  • sed quotiens bonus atque fidus