Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  1. si chartae sileant quod bene feceris,
  2. mercedem tuleris. quid foret Iliae
  3. Mavortisque puer, si taciturnitas
  4. obstaret meritis invida Romuli?
  5. ereptum Stygiis fluctibus Aeacum
  6. virtus et favor et lingua potentium
  7. vatum divitibus consecrat insulis.
  8. dignum laude virum Musa vetat mori,
  9. caelo Musa beat. sic Iovis interest
  10. optatis epulis inpiger Hercules,
  11. clarum Tyndaridae sidus ab infimis
  12. quassas eripiunt aequoribus ratis,
  13. ornatus viridi tempora pampino
  14. Liber vota bonos ducit ad exitus.