Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  1. gaudes carminibus; carmina possumus
  2. donare et pretium dicere muneri.
  3. non incisa notis marmora publicis,
  4. per quae spiritus et vita redit bonis
  5. post mortem ducibus, non “celeres fugae
  6. reiectaeque retrorsum Hannibalis minae”
  7. non “incendia Karthaginis inpiae”,
  8. eius, “qui domita nomen ab Africa
  9. lucratus rediit”, clarius indicant
  10. laudes quam “Calabrae Pierides” neque,
  11. si chartae sileant quod bene feceris,
  12. mercedem tuleris. quid foret Iliae