Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • cum semel occideris et de te, splendida, Minos
  • fecerit arbitria,
  • non, Torquate, genus, non te facundia, non te
  • restituet pietas;
  • infernis neque enim tenebris Diana pudicum
  • liberat Hippolytum
  • nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro
  • vincula Pirithoo.