Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Diffugere nives, redeunt iam gramina campis
  • arboribusque comae;
  • mutat terra vices et decrescentia ripas
  • flumina praetereunt;
  • Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet
  • ducere nuda choros:
  • inmortalia ne speres, monet annus et almum
  • quae rapit hora diem.
  • frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas
  • interitura, simul
  • pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
  • bruma recurrit iners.
  • damna tamen celeres reparant caelestia lunae:
  • nos ubi decidimus
  • quo pius Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,
  • pulvis et umbra sumus.
  • quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
  • tempora di superi?
  • cuncta manus avidas fugient heredis amico
  • quae dederis animo.