Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • nullis polluitur casta domus stupris,
  • mos et lex maculosum edomuit nefas,
  • laudantur simili prole puerperae,
  • culpam poena premit comes.
  • quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen,
  • quis Germania quos horrida parturit
  • fetus incolumi Caesare? quis ferae
  • bellum curet Hiberiae?
  • condit quisque diem collibus in suis
  • et vitem viduas ducit ad arbores;
  • hinc ad vina redit laetus et alteris
  • te mensis adhibet deum;
  • te multa prece, te prosequitur mero
  • defuso pateris et Laribus tuum
  • miscet numen, uti Graecia Castoris
  • et magni memor Herculis.
  • “longas o utinam, dux bone, ferias
  • praestes Hesperiae!” dicimus integro
  • sicci mane die, dicimus uvidi,
  • cum sol Oceano subest.