Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • non hydra secto corpore firmior
  • vinci dolentem crevit in Herculem
  • monstrumve submisere Colchi
  • maius Echioniaeve Thebae.
  • merses profundo, pulchrior evenit;
  • luctere, multa proruet integrum
  • cum laude victorem geretque
  • proelia coniugibus loquenda.
  • Carthagini iam non ego nuntios
  • mittam superbos: occidit, occidit
  • spes omnis et fortuna nostri
  • nominis Hasdrubale interempto.
  • nil Claudiae non perficient manus,
  • quas et benigno numine Iuppiter
  • defendit et curae sagaces
  • expediunt per acuta belli”.
  • Divis orte bonis, optume Romulae
  • custos gentis, abes iam nimium diu;
  • maturum reditum pollicitus patrum
  • sancto concilio redi.