Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • post hoc secundis usque laboribus
  • Romana pubes crevit et inpio
  • vastata Poenorum tumultu
  • fana deos habuere rectos.
  • dixitque tandem perfidus Hannibal:
  • “cervi, luporum praeda rapacium,
  • sectamur ultro quos opimus
  • fallere et effugere est triumphus.
  • gens, quae cremato fortis ab Ilio
  • iactata Tuscis aequoribus sacra
  • natosque maturosque patres
  • pertulit Ausonias ad urbis,
  • duris ut ilex tonsa bipennibus
  • nigrae feraci frondis in Algido,
  • per damna, per caedis ab ipso
  • ducit opes animumque ferro.