Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • dextras obarmet, quaerere distuli
  • nec scire fas est omnia, sed diu
  • lateque victrices catervae
  • consiliis iuvenis revictae
  • sensere, quid mens rite, quid indoles
  • nutrita faustis sub penetralibus
  • posset, quid Augusti paternus
  • in pueros animus Nerones.
  • fortes creantur fortibus et bonis:
  • est in iuvencis, est in equis patrum
  • virtus neque inbellem feroces
  • progenerant aquilae columbam.
  • doctrina sed vim promovet insitam
  • rectique cultus pectora roborant;
  • utcumque defecere mores,
  • indecorant bene nata culpae.
  • quid debeas, o Roma, Neronibus,
  • testis Metaurum flumen et Hasdrubal
  • devictus et pulcher fugatis
  • ille dies Latio tenebris,