ostendet Capitolio:sed quae Tibur aquae fertile praefluuntet spissae nemorum comaefingent Aeolio carmine nobilem.Romae principis urbiumdignatur suboles inter amabilisvatum ponere me choroset iam dente minus mordeor invido.o testudinis aureaedulcem quae strepitum, Pieri, temperas,o mutis quoque piscibusdonatura cycni, si libeat, sonum,totum muneris hoc tui est,quod monstror digito praetereuntiumRomanae fidicen lyrae:quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.Qualem ministrum fulminis alitem,cui rex deorum regnum in avis vagaspermisit expertus fidelemIuppiter in Ganymede flavo,