Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • Romae principis urbium
  • dignatur suboles inter amabilis
  • vatum ponere me choros
  • et iam dente minus mordeor invido.
  • o testudinis aureae
  • dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,
  • o mutis quoque piscibus
  • donatura cycni, si libeat, sonum,
  • totum muneris hoc tui est,
  • quod monstror digito praetereuntium
  • Romanae fidicen lyrae:
  • quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.
  • Qualem ministrum fulminis alitem,
  • cui rex deorum regnum in avis vagas
  • permisit expertus fidelem
  • Iuppiter in Ganymede flavo,