Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • te Cantaber non ante domabilis
  • Medusque et Indus, te profugus Scythes
  • miratur, o tutela praesens
  • Italiae dominaeque Romae.
  • te fontium qui celat origines
  • Nilusque et Hister, te rapidus Tigris,
  • te beluosus qui remotis
  • obstrepit Oceanus Britannis,
  • te non paventis funera Galliae
  • duraeque tellus audit Hiberiae,
  • te caede gaudentes Sygambri
  • conpositis venerantur armis.
  • Phoebus volentem proelia me loqui
  • victas et urbis increpuit lyra,
  • ne parva Tyrrhenum per aequor
  • vela darem. tua, Caesar, aetas
  • fruges et agris rettulit uberes
  • et signa nostro restituit Iovi
  • derepta Parthorum superbis
  • postibus et vacuum duellis