multa, qua crinis religata fulges,ridet argento domus, ara castisvincta verbenis avet immolatospargier agno;cuncta festinat manus, huc et illuccursitant mixtae pueris puellae,sordidum flammae trepidant rotantesvertice fumum.ut tamen noris, quibus advocerisgaudiis: Idus tibi sunt agendae,qui dies mensem Veneris marinaefindit Aprilem,iure sollemnis mihi sanctiorquepaene natali proprio, quod ex hacluce Maecenas meus adfluentisordinat annos.Telephum, quem tu petis, occupavitnon tuae sortis iuvenem puelladives et lasciva tenetque gratacompede vinctum.