(non enim posthac alia calebofemina) condisce modos, amandavoce quos reddas: minuentur atraecarmine curae.Iam veris comites, quae mare temperant,inpellunt animae lintea Thraciae,iam nec prata rigent nec fluvii strepunthiberna nive turgidi.nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,infelix avis et Cecropiae domusaeternum opprobrium, quod male barbarasregum est ulta libidines.dicunt in tenero gramine pinguiumcustodes ovium carmina fistuladelectantque deum, cui pecus et nigricolles Arcadiae placent.adduxere sitim tempora, Vergili:sed pressum Calibus ducere Liberumsi gestis, iuvenum nobilium cliens,nardo vina merebere.