Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  1. O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens,
  2. insperata tuae cum veniet pluma superbiae
  3. et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae,
  4. nunc et qui color est puniceae flore prior rosae
  5. mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam,
  6. dices “heu,” quotiens te speculo videris alterum,
  7. “quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit,
  8. vel cur his animis incolumes non redeunt genae?”
  • Est mihi nonum superantis annum
  • plenus Albani cadus, est in horto,
  • Phylli, nectendis apium coronis;
  • est hederae vis