Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • hic dies anno redeunte festus
  • corticem adstrictum pice dimovebit
  • amphorae fumum bibere institutae
  • consule Tullo.
  • sume, Maecenas, cyathos amici
  • sospitis centum et vigiles lucernas
  • perfer in lucem: procul omnis esto
  • clamor et ira.
  • mitte civilis super urbe curas:
  • occidit Daci Cotisonis agmen,
  • Medus infestus sibi luctuosis
  • dissidet armis,
  • servit Hispanae vetus hostis orae
  • Cantaber, sera domitus catena,
  • iam Scythae laxo meditantur arcu
  • cedere campis.
  • neglegens, ne qua populus laboret,
  • parce privatus nimium cavere et
  • dona praesentis cape laetus horae,
  • linque severa.