Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • sed iussa coram non sine conscio
  • surgit marito, seu vocat institor
  • seu navis Hispanae magister,
  • dedecorum pretiosus emptor.
  • non his iuventus orta parentibus
  • infecit aequor sanguine Punico
  • Pyrrhumque et ingentem cecidit
  • Antiochum Hannibalemque dirum,
  • sed rusticorum mascula militum
  • proles, Sabellis docta ligonibus
  • versare glaebas et severae
  • matris ad arbitrium recisos
  • portare fustis, sol ubi montium
  • mutaret umbras et iuga demeret
  • bubus fatigatis amicum
  • tempus agens abeunte curru.
  • damnosa quid non inminuit dies?
  • aetas parentum, peior avis, tulit
  • nos nequiores, mox daturos
  • progeniem vitiosiorem.