Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • donec labantis consilio patres
  • firmaret auctor numquam alias dato
  • interque maerentis amicos
  • egregius properaret exul.
  • atqui sciebat, quae sibi barbarus
  • tortor pararet: non aliter tamen
  • dimovit obstantis propinquos
  • et populum reditus morantem
  • quam si clientum longa negotia
  • diiudicata lite relinqueret
  • tendens Venafranos in agros
  • aut Lacedaemonium Tarentum.
  • Delicta maiorum inmeritus lues,
  • Romane, donec templa refeceris
  • aedisque labentis deorum et
  • foeda nigro simulacra fumo.
  • dis te minorem quod geris, imperas:
  • hinc omne principium, huc refer exitum:
  • di multa neglecti dederunt
  • Hesperiae mala luctuosae.