Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  1. Exegi monumentum aere perennius
  2. regalique situ pyramidum altius,
  3. quod non imber edax, non aquilo impotens
  4. possit diruere aut innumerabilis
  5. annorum series et fuga temporum.
  6. non omnis moriar multaque pars mei
  7. vitabit Libitinam; usque ego postera
  8. crescam laude recens, dum Capitolium
  9. scandet cum tacita virgine pontifex.
  10. dicar, qua violens obstrepit Aufidus
  11. et qua pauper aquae Daunus agrestium
  12. regnavit populorum, ex humili potens,
  13. princeps Aeolium carmen ad Italos
  14. deduxisse modos. sume superbiam
  15. quaesitam meritis et mihi Delphica
  16. lauro cinge volens, Melpomene, comam.