Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Troiae renascens alite lugubri
  • fortuna tristi clade iterabitur
  • ducente victrices catervas
  • coniuge me Iovis et sorore.
  • ter si resurgat murus aeneus
  • auctore Phoebo, ter pereat meis
  • excisus Argivis, ter uxor
  • capta virum puerosque ploret”
  • non hoc iocosae conveniet lyrae —
  • quo, Musa, tendis? desine pervicax
  • referre sermones deorum et
  • magna modis tenuare parvis.
  • Descende caelo et dic age tibia
  • regina longum Calliope melos,
  • seu voce nunc mavis acuta
  • seu fidibus citharave Phoebi.
  • auditis? an me ludit amabilis
  • insania? audire et videor pios
  • errare per lucos, amoenae
  • quos et aquae subeunt et aurae.