Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • inclinare meridiem
  • sentis et, veluti stet volucris dies,
  • parcis deripere horreo
  • cessantem Bibuli consulis amphoram.
  • nos cantabimus invicem
  • Neptunum et viridis Nereidum comas;
  • tu curva recines lyra
  • Latonam et celeris spicula Cynthiae;
  • summo carmine quae Cnidon
  • fulgentisque tenet Cycladas et Paphon
  • iunctis visit oloribus
  • dicetur, merita Nox quoque nenia.
  • Tyrrhena regum progenies, tibi
  • non ante verso lene merum cado
  • cum flore, Maecenas, rosarum et
  • pressa tuis balanus capillis
  • iamdudum apud me est: eripe te morae
  • ne semper udum Tibur et Aefulae
  • declive contempleris arvum et
  • Telegoni iuga parricidae.