nuper in pratis studiosa florum etdebitae Nymphis opifex coronaenocte sublustri nihil astra praetervidit et undas.quae simul centum tetigit potentemoppidis Creten, “pater, o relictumfiliae nomen pietasque” dixit“victa furore!unde quo veni? levis una mors estvirginum culpae. vigilansne ploroturpe conmissum an vitiis carentemludit imagovana, quae porta fugiens eburnasomnium ducit? meliusne fluctusire per longos fuit an recentiscarpere flores?siquis infamem mihi nunc iuvencumdedat iratae, lacerare ferro etfrangere enitar modo multum amaticornua monstri.