Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Vixi puellis nuper idoneus
  • et militavi non sine gloria;
  • nunc arma defunctumque bello
  • barbiton hic paries habebit,
  • laevum marinae qui Veneris latus
  • custodit. hic, hic ponite lucida
  • funalia et vectis et arcus
  • oppositis foribus minacis.
  • o quae beatam diva tenes Cyprum et
  • Memphin carentem Sithonia nive,
  • regina, sublimi flagello
  • tange Chloen semel arrogantem.
  • Inpios parrae recinentis omen
  • ducat et praegnans canis aut ab agro
  • rava decurrens lupa Lanuvino
  • fetaque volpes;
  • rumpat et serpens iter institutum,
  • si per obliquum similis sagittae
  • terruit mannos: ego cui timebo,
  • providus auspex,