Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • indignoque pecuniam
  • heredi properet. scilicet inprobae
  • crescunt divitiae, tamen
  • curtae nescio quid semper abest rei.
  • Quo me, Bacche, rapis tui
  • plenum? quae nemora aut quos agor in specus,
  • velox mente nova? quibus
  • antris egregii Caesaris audiar
  • aeternum meditans decus
  • stellis inserere et consilio Iovis?
  • dicam insigne, recens, adhuc
  • indictum ore alio. non secus in iugis
  • exsomnis stupet Euhias
  • Hebrum prospiciens et nive candidam
  • Thracen ac pede barbaro
  • lustratam Rhodopen, ut mihi devio
  • ripas et vacuum nemus
  • mirari libet. o Naiadum potens
  • Baccharumque valentium
  • proceras manibus vertere fraxinos,