Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • vel nos in Capitolium,
  • quo clamor vocat et turba faventium,
  • vel nos in mare proximum
  • gemmas et lapides aurum et inutile,
  • summi materiem mali,
  • mittamus, scelerum si bene paenitet.
  • eradenda cupidinis
  • pravi sunt elementa et tenerae nimis
  • mentes asperioribus
  • formandae studiis. nescit equo rudis
  • haerere ingenuus puer
  • venarique timet, ludere doctior,
  • seu Graeco iubeas trocho
  • seu malis vetita legibus alea,
  • cum periura patris fides
  • consortem socium fallat et hospites
  • indignoque pecuniam
  • heredi properet. scilicet inprobae
  • crescunt divitiae, tamen
  • curtae nescio quid semper abest rei.